Latin
SATYRICA, 27. Ad Glauciam effraenata licentia exultantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.27
Unproofread scanNot analysed yet
Audax, incestus, nulla non lege solutus,
Nullo non turpis, Glaucia, flagitio,
"Quod volo", ais, "facio". Vis felix, ut reor, esse,
Inque diem felix es minus atque minus.
Ipsum te perdis misere miser; id facis ipse
Dum tibi, quod non vis, "Quod volo", ais, "facio".