Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 28. In Quintum astronomum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.28
Unproofread scanNot analysed yet
Quae Caper atque Aries, quae Taurus cornua caelo
Clara gerunt fulvis aurea syderibus,
Omnia, Quinte, vigil numeras, thalamumque, domumque.
Oblitus cura dispicis assidua.
Quae geris interea neglecta uxoris ob iras,
Infelix nondum cornua foeda vides.
Capro et stellanti mentem defixus, in urbe
Maximus, heu, tota diceris esse Caper.