Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 348. Ad Postumum acrem eorum, quae a quoque aguntur, investigatorem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.348
Unproofread scanNot analysed yet
Quid quis agat passim vestigas nare sagaci,
Inventum et lucem protrahis in mediam.
Res parit ista odium, speculator displicet, acres
Atque oculos nemo non sibi permetuit,
Utque malum furem, curacem vitat amicum,
Qui studeat, quae sunt condita, surripere.
Hoc nisi si fieri sentis, pol naris obesae es,
Nec, quod opus, sentis, Postume, tu quid agas.