Latin
SATYRICA, 349. Ad Pollam de munere seni apto, juveni oblato
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.349
Unproofread scanNot analysed yet
Antiquum munus, juvenem quod dedecet hercle,
Per te, Polla, vides posse decere senem,
Et tamen id juveni defers; non te subit ulla
Cura, decor quidnam postulet et quid amor.
Cui munus placeat, non deligis: ipsa placere
Cui malis, vero deligis ex animo.