Latin
SATYRICA, 392. Ad Cynnamum oratorem male popularem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.392
Unproofread scanNot analysed yet
Turpis adulator vera es re, nomine tantum
Orator, solum factus ad obsequium.
Quod gratum semper dicis, non utile quod sit,
Atque comes vulgi es, quem decet esse ducem.
Blande, sile: mulcere aures, turbamque morari
Blandius, incassum, Cynname, scurra potest.