Latin
SATYRICA, 393. Ad Leonillam. Ne quid nimis
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.393
Unproofread scanNot analysed yet
Quod satis est, nusquam sentis, Leonilla; placere
Nil posse immodicum nec, Leonilla, vides.
Hoc perdit miseram, fines transvecta, decorum
Praeteris, indulges officio nimium.
Ornaris nimium, quidquid placitura loquare,
Vel facias, nimium est quod facis et loqueris,
Ergo, quibus sapiens laudem et sibi quaerit amorem,
His risum atque odium tu tibi, stulta, paras.