Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 394. Ad Pallam, cur eam nequaquam invisat
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.394
Unproofread scanNot analysed yet
Tu mihi, Palla, places mire, sed displicet istaec
Scurrarum stipat quae tibi turba latus.
Quorum sermones, lususque aversor ineptos,
Odi et quae dicunt omnia, vel faciunt.
Quin tu dissimilem tibi coetum limine toto
Furcillis properas praecipitem ejicere?
Se circum tales habeat si Pallas amicos,
Palladius renuam scilicet esse comes.