Latin
SATYRICA, 568. [567.] In arrogantis ingenii jactatorem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.568
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tu mira vides, alios haud posse videre,
Celse, putas acri quamlibet ingenio.
Est tamen, est, aliis quod visum, tu tamen unus
Nescio qui nunquam, Celse, videre potes;
Istud nempe ipsum: quam stultus, quam sit ineptus,
Qui se acri praefert omnibus ingenio.