Latin
SATYRICA, 569. [568.] In stultum sibi invideri judicantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.569
Unproofread scanNot analysed yet
Invidere tibi dicis me, Rulle, nec hercle
Diffiteor; sed scin, quid tibi, ego invideam?
Invideo, talem quod te non spernis et esse
Non risu dignum credis, at invidia.
Hanc tibi pol, laetum quae te, facit atque beatum,
Hanc tibi, ego fateor, stultitiam invideo.