Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 951. [945.] Ad Gelliam, non esse Accam, qualem illa putet
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.951
Unproofread scanNot analysed yet
Fabula, quae toties totam fuit Acca per urbem,
Judice te, nullum, Gellia, crimen habet.
Ipsa nihil peccat, peccat lasciva juventus,
Illam quae sequitur, nec sinit esse probam.
Crede mihi, solas sequitur lasciva juventus,
Posse sua tandem quas putat arte capi:
Quasvis posse capi nec sperat, sed modo quas jam
Haudquaquam vere senserit esse probas.