Latin
SATYRICA, 952. [946.] Ne quid nimis
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.952
Unproofread scanNot analysed yet
Ingentes narras sumptus; mira omnia, nil non
Eximium. Id fateor, nec tamen, Aule, probo.
Adde: "nihil nimium", quod ni potes addere, quem tu
Dicis magnificum, dico ego monstrificum.