Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 953. [947.] De Tulla, quae, pulso conjuge, peregre iverat
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.953
Unproofread scanNot analysed yet
Tulla jugum fregit, depulso et conjuge, solam
Se tulit externos libera per populos:
Pulchra genas, nullas mulier non culta per artes,
Mente sagax, multis praedita literulis.
Haec ego sic patior laudari cuncta, Lycori,
Tot laudes inter dum tamen excipias,
Quod fregitque jugum, depulso et conjuge solam
Se tulit externos libera per populos.