Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 116. Ad Lydam matrem, de itinere Petri suavissimi, atque optimi filii sollicitam
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.116
Unproofread scanNot analysed yet
Ceu bona Penelope doluit, quum Pallas amica
Abduxit patrio limine Telemachum,
Sic tu, Lyda, doles, heu, nunc, dum lux tua, dulcis
Natus abit pulchrae ad moenia Parthenopes.
Parce tamen curis: prolem quae duxit Ulyssis,
Illum etiam ducet, quo parat ire, dea.
Illum etiam reducem, parta sibi laude, videbis,
Telemachum vidit ceu bona Penelope.