Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 117. Ad Petrum filium Neapolim euntem patrui visendi causa
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.117
Unproofread scanNot analysed yet
Visere quod patruum tam gestis, Petre, paterni
Cara tibi haud dubitans linquere tecta Laris,
Non miror: dignus visi est, gaudebis, ut illum
Ornatum eximiis dotibus adspicies.
Te quoque gaudebit conspecto haud parcius ille,
Atque suae agnoscet spem columenque domus.
Quid pater interea? Quid mater cara? Sodales
Quid, te qui toto pectore diligimus?
Heu! Desiderium tamen aequa mente feremus,
Noster ne minuat gaudia vestra dolor.