Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 124. Ad Lydam. De Phyllide
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.124
Unproofread scanNot analysed yet
Lyda, rogas, quae visa mihi sit candida Phyllis,
Phyllis Romulei rara puella soli.
Difficile est omnes laudare, aut dicere dotes,
Singula quam deceant, quae facit et loquitur,
Quam proba sit, quam culta. Brevi tamen omnia dicam:
Visa mihi Phyllis, Lyda, tui est similis.