Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 125. Ad Lydam. De laude, quae aliis foeminis a poeta tribuitur
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.125
Unproofread scanNot analysed yet
Si qua mihi magna est, praeter te, foemina, Lyda,
Magna est, quod similis creditur esse tui.
In te quae virtus placet integra, parte pusilla
In multis aliis mi placet illa sui.
Quare illis tribuo quam laudem, Lyda, tuae tu
Hanc etiam poteris laudis habere loco.