Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 208. Ad Lydam, de ejus forma et modestia
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.208
Unproofread scanNot analysed yet
Quas equidem sperno, spernas pol tu quoque formas,
Si tibi sis formae conscia, Lyda, tuae.
Ignoras quod te, miraris saepe figuras,
Queis tua collatis detrahit omne decus.
Hoc fuit, aut fallor, tibi quod pulcherrima visa est,
Visa eadem et Phyllis quod mihi pulchra parum.