Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 209. Sibi nihil Lyda pulchrius videri
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.209
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt eadem nobis nigra, alba, ingentia, parva,
In pulchro mire judicium vanat.
Nec formosa eadem mihi, quae tibi, Lyda, videntur;
Id cur nam fiat, dicat Aristoteles.
Fit certe, atque tua, quam tu contemnere sueta es,
Mi nihil hercle usquam pulchrius est facie.