Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 290. Lydam rogat, ut sua opera uti velit
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.290
Unproofread scanNot analysed yet
Nil mandas, mea Lyda, mihi, cupere omnia quem scis
Nempe tibi, atque aliquo velle placere modo,
Ingenioque tuo, multa et virtute, tuisque
Tot, quas admiror, dotibus attonitum.
Manda multa; mea nihil est tibi forsan opella,
Est opus at jussis mi, mea Lyda, tuis.