Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 291. Innumeras grates Lydae profitetur
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.291
Unproofread scanNot analysed yet
Multas, Lyda, mihi te grates dicis habere;
Vin' scire, ipse tibi quotnam habeo? Innumeras.
Quod me non dignum pateris tamen esse tuorum
In numero, atque tuam concelebrare domum,
Quod mecum evolvis veterum tot scripta virorum
Inclyta, quae Phoebus, quaeque Minerva probat,
Quod me pro cassis, doceo quae paucula, verbis,
Tu rerum has melior cernere, multa doces.
Tu facis, ipse piger tot scribam carmina, dum te
Dicere, Lyda, tuo dum juvat ore legi.