Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 487. [486.] De importuna hominis querimonia
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.487
Unproofread scanNot analysed yet
Esse gravem Lydae quum te indignaris, Alexi,
Pergis et arguto multa dolore loqui,
Et miseram questu assiduo vexare puellam,
Signaque mutati dicere cuncta animi;
Qui gravis es (nam cur dicam te falsa videre?)
Sic tamen, ut facili te bona mente ferat;
Ipsa jam, credo, fies onerosior aetna,
Ingens suppositum quae premit Enceladum.