Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 488. [487.] Ad patrem, filiumque amicos (Janum et Petrum Pizzellium) redeuntes …
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.488
Unproofread scanNot analysed yet
Et pater et gnatus pariter salvete. Sodales
Cari ambos laeti ut cernimus huc reduces!
Queis procul avectis maeror nos altus hebebat,
Ac desiderii vix erat hercle modus.
Mensibus et multis sunt visi tardius ire
Bis duo, qui ruri vos tenuere dies.
Hoc scit Amor quinam fiat, brevis hora videri
Ut saeclo possit longior esse tamen.