Latin · Elegiac couplet
VARIA, 208. [205.] Ad Balthassarem Odescalchium feliciter variolarum morbo functum
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.208
Unproofread scanNot analysed yet
Romae invisa diu ratio fuit ista medelae,
Pustula qua validis artubus inseritur,
Insita sed postquam tibi pustula tam bene cessit,
Et morbo functus pulcher, ut ante, nites,
O juvenum flos et Romanae pubis ocelle,
Balthasar et Phoebi delicium et Sophiae,
Invisae dudum ratio tota ista medelae
Ad coelum fertur laudibus eximiis.
Et merito; nam quis possit non tollere ad astra
Rem, quae tam caro consuluit capiti?
Quam propter, quum dira lues rursum ingruet urbi,
Complebitque atris omnia funeribus,
Et male turpabit cives, hunc auribus, illum
Erosis linquens naribus, aut oculis,
Oraque sulcatum foede, nil triste supersit
Tam caro quidquam quod timeat capiti.