Latin · Elegiac couplet
VARIA, 209. [206.] Auriga Olympiacus in antiquo marmore
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.209
Unproofread scanNot analysed yet
Lora juvat misso tractare undantia curru,
Alipedum et volucri vincere flabra fuga,
Et juvat Eleo certantem pulvere spargi,
Dum rota se metam fervida circumagit,
Atque omnis fremituque virum, plausuque faventum
Lucus et Alphei flumina pulsa sonant.
Quod mihi speratae veniant si proemia palmae,
Quid ni vel superis me rear esse parem?