Latin
VARIA, 33. Ad Quintum, nihil in Varo non improbantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.33
Unproofread scanNot analysed yet
Quae dicit Varus, vel quae facit, omnia culpas,
Nec tam, crede, illi, quam tibi, Quinte, noces.
Lividulus nam qui nil laudat, nil probat unquam,
Dictis ille fidem derogat ipse suis.
Varo ergo ut noceas, prosis tibi; si pote, laudis
Expressum invito e pectore dic aliquid.