Latin
VARIA, 34. Ad Tullam, de Frontone et Corvino, altero arrogante, altero modesto
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.34
Unproofread scanNot analysed yet
Tulla, cave, ne sis Frontoni blandior aequo;
Unum offers, audax arripit ille decem.
Blanda esto, quam vis, Corvino; mille modesto
Si tribuas, unum vix tamen accipiat.
Hic sibi enim, quod das, donari cogitat; ille,
Quidquid id est, meritis arrogat omne suis.