Latin
VARIA, 49. [48.] Ad Quintum, de Tucca bono viro, sed malo poeta
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.49
Unproofread scanNot analysed yet
Esse malum dixi cum Tuccam, Quinte, poetam,
Nil facere hunc dixi flagitii, aut sceleris.
Ergo bonum tamen esse virum ne, Quinte, repone;
Id nec opus quaeri est, primus ego et fateor.
Atque bonus quod vir, gaudet malus esse poeta;
Non morum culpam, sed reor ingenii.