Latin · Elegiac couplet
VARIA, 50. [49.] Ad Quintum. De arte poetica
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.50
Unproofread scanNot analysed yet
Naturae fontes priscis patuere; patent nunc
Et nobis: veterum scripta quid assidue
Volvimus incassum, nec rerum exempla tuemur,
Quae fidis passim subdita sunt oculis?
Ex vero ductum carmen placet: una poetas
Haec fecit veteres ars, facietque novos.
Hanc tu, Quinte, artem penitus tibi disce, vel ipsum
aequabis forsan carmine Moeonidem.