Latin · Elegiac couplet
VARIA, 51. [50.] Ad Ponticum poetam, una grandiloquentia contentum
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.51
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsti grandiloquum, sed non et amabile carmen,
Carmen, quod mentes perculit attonitas,
Non tamen et vario confudit pectora motu,
Atque imos blanda miscuit arte sinus,
Nec quiddam afflavit, penitus quo corda cientur,
Et dulces oculis prosiliunt lacrymae.
Hoc stabant veteres; quaere hoc tibi, Pontice, grandem
Esse parum fuerit; sis, volo, flexanimus;
Flexanimus fies, facies quemcumque loquentem,
Sensa animi expromat si sua, nemo tua.