Latin
VARIA, 8. De Gellia et Aulo altera sapienter, altero stulte amante
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.8
Unproofread scanNot analysed yet
Parce amat ac timide quod Gellia, non placet Aulo,
Quippe parum est uni commodus ille pudor.
Verum aliis merito placet omnibus et memor esse
Quum vel amat, sancti dicitur officii.
Atque utinam nec amet posthac jam prorsus, amari
Cui tantum parce non placet ac timide.