Latin · Elegiac couplet
VARIA, 9. Ad Phyllin blandam de Gellia severa
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.9
Unproofread scanNot analysed yet
Phylli, tibi assidue culpatur, se quod amantum
Nulli non praebet Gellia difficilem.
In quoque culparis crebro illi, te quod amantum
Nulli non praebes morigeram et facilem.
Quae vestrum peccet, si jam roger, hoc sine fuco,
Pace tua, liceat promere judicium:
Illa quidem levis est, si qua est modo, culpa; pudendum
Hoc, ni fas mutant saecula, flagitium.