Latin
1.121 to 1.124
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.121-124
Not analysed yet
LVIII. -Multi duces ab obsidione recesserunt. Abscesserant interea ex castris exosi taedio comites Blesensis in Cyliciam, Laodiciam Normannus; Blesensis Tharsum ob remedium egestatis, Normannus [0533C] ad Anglos, spe dominationis. Angli ea tempestate Laodiciam tenebant, missi ab imperatore tutela; cujus fines vagus populabatur exercitus, ipsam quoque cum violentia irrumpere tentantes, in hac formidine Angli assertorem vocant praescriptum comitem, consilium fidele ac prudens. Fidei fuit fidelem domino suo virum, cui se manciparent asciscere, jugo Normannico se substraxerant, denuo subdunt, hoc prudentiae, gentis illius fidem experti et munera facile redeunt unde exierant. Igitur Normannus comes ingressus Laodiciam, somno vacabat et otio; nec inutilis tamen dum opulentiam nactus, aliis indigentibus large erogabat: quoniam conserva Cyprus Baccho, Cerere, et multo pecore abundans Laodiciam repleverat, quippe indigentem [0533D] vicinam Christicolam et quasi collacteam: ipsa namque una in littore Syro et Christum colebat, et Alexio serviebat. Sed nec sic excusato otio, praedictus comes frustra semel atque iterum ad castra revocatur. Tertio sub anathemate accitus, redit invitus: difficilem enim habebat transitum commeatio, quae comiti ministrare Laodicia veniens debebat. LIX. -Obsidentium ducum stationes. Principes alii propiora occupaverant municipia, ideoque facile alebat eos opportunitas commodior. Duci sedium contigerat copiosa, populosa civitas et vinosa. Vallem propinquam tenebat Flandriae comes, in qua Balena, Barthemolin, Corsehel, Barsoldan oppida erant, praeter haec complura: inde est quod adhuc illa dicitur Valliscomitis, sicut etiam sedium [0534A] ducis civitas: porro Emma et Harenc, Tancredo serviebant, cumque his multa et proxima castris et uberrima. Ipse primus adventaverat omnium, sicut supra memoravi, praecursor: quae praecursio illud vulgi effectu suo corroborat, qui primus nascitur, primus pascitur; nam ubi fames increbuit, ipse opulentus neminem de domesticis suis a mensa exclusit, multos ab aliis exclusos suscepit ac fovit. Vallis Doxa Boamundum alebat, quae merito tale sortita est nomen, si quidem ipsa inter caeteras vallium gloria messibus, vineis, arboribus, rivis exuberat, ut antiquitus Dapne, quod apud Graecos amoenitas sonat dici mereretur, Antiochiae contigua ab austro magno indiguit tutore, qui esuriem civium arcere sufficeret a copia alimentorum. Habebant et alii [0534B] principes alia oppida, quorum memoriam dies longos delevit: non delevit tamen Raimundo comiti Rubeam, Rufam, Arcican, Belmesyn, municipia servisse.