Latin
1.125 to 1.128
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.125-128
Not analysed yet
LX. -Gravis in exercitu fames. Sic primates provinciam occupaverant. Ast alii famae minoris, licet magnae multa penuria afficiebantur: quoniam quidem nec exire mors, nec manere fames geminae quasi sine medio angustiae populum dimittebant. Induxerant enim famem mora longa, et populus infinitus; porro non erat dies qui obsidentium aures de egressorum ad victualia nece non terreret audita: principes tamen nunc hic, nunc ille vicissim praesidium viatoribus ferebant, interdum et [0534C] ipsi praesidio egentes: nam supra memorata illa australis porta semper insidiis patens, nunquam desistebat cohortes fundere, quae augusta viarum obsiderent, sicque viatoribus occurrerent ignaris. Jam vero acrior altera, id est fames praeponderavit, quae spreta nece huc illuc palantes, veluti apum examina misit exercitum. Quid fames non spernit? ad quid non impellit? quem pudere sinit? Illa fuit etiam Guidoni Rubeo Wilhelmoque agnomine Carpentario abscessus causa, viris illustribus interque palatinos regis Franciae non obscuris: iis, inquam, abire parantibus, Boamundus adest. «Et quam, inquit, vobis requiem quaeritis, nihil de communi labore solliciti? nobiles estis, patet via, est hic tentoria manebunt ad aeternum nominis imo generis [0534D] vestri [f. ,infamiam] publicae reservanda cloacae» Discedunt illi infamiae securi, fames stimulis contemnit infamiam: comitem sequuntur Stephanum qui in Cyliciae finibus quietem agere supra scriptus est. Unius generationis, unius moris viri, unanimiter laborem oderant, otium sectabantur, pugnaces tamen: sed inter bella deliciis assueti. LXI. -Provincialium mores. Gentis hujus sublimis est oculus, spiritus ferox, promptae ad arma dexterae, caeterum ad spargendum prodigae, ad congregandum ignavae. His quantum anati gallina, provinciales moribus, animis, cultu, victu adversabantur: pace vivendo, sollicite perscrutando, laboriferi: sed ne verum taceam minus bellicosi. Muliebre quiddam esse, aiunt, et tanquam [0535A] vile rejiciunt corporis ornatum; equorum ornatui invigilant ac mulorum. Sedulitas illorum tempore famis multo plus juvit quam gentes plurimae, bellare promptiores; ii ubi deerat panis, contenti radicibus durabant, siliquas non aspernantes, eorum dextrae longi gerulae ferri cum quo intra viscera terrae annonam fascinabantur: inde est quod adhuc puerorum decantat naenia: Franci ad bella, provinciales ad victualia. Unum quidem fuit quod cupide nimis committebant ac turpiter: caninam carnem pro lepore, pro capra asininam gentibus aliis venditabant, vel si remoto indice ad equum pinguem, sive mulum licebat accedere, per retroneum seu purgatorium foramen in viscera vulnera demittebant, moriebaturque jumentum. Stupor omnibus, qui ignari [0535B] fraudis illud pingue, alacre, robustum, lascivum modo viderant: nulla comparebant vestigia vulnerum, necis signum omnino latebat. Spectatores territi viso monstro: «Absistamus procul, aiebant, daemonis spiritus hoc jumentum afflavit: his discedentibus, necis conscii tanquam nescii accedebant, prohibitique tangere: malumus, inquiebant, in hac esca mori, quam jejuni.» Miserabatur damni patiens illatorem, illator illi risum rependebat. Tunc corvorum in morem ad cadaver gens illa advolantes, quas quisque poterant particulas divulsas aut in ventrem aut ad macellum demittebant.