Latin
1.129 to 1.132
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.129-132
Not analysed yet
LXII. -Cassiani erga Armenum duritia. Sed jam expertus miseratusque athletas suos Christus, [0535C] laetos ad exitus agonem ducit; perusto solibus populo, urbem, et umbram aperit hoc modo. Fuit inter eos, quorum Cassianus annonam dimidiaverat, vir dives Armenus, qui abrenuntiato Christi dogmate errores gentilium sequebatur: is plurimam habebat familiam, juxtaque familiae numerum annonam: quod ubi fame crebrescente Cassiano innotuit, denuo illud dimidiat quod prius vitae miserae reliquerat solamen: prior fuerat per domos et familias generalis rapina; haec singularis, eoque gravior, quasi damno adjecta injuria. Spoliatus ille vitae subsidio, lugubris et amens principis vestigia osculatur, liberis inopibus solatium repetens ademptum. Quem non moveat lacrymarum fluvius, clamorque aethera feriens? «Vae vobis liberis meis non [0535D] jam dicendis, ut prius, charis pignoribus, sed diris vulneribus: vestra fames meam consumit, vestra cor meum penetrat, meam non sentio. Quid prodest cibis pavisse delicatis, quibus modo denegatur, qui servis datur inutilibus, panis? Satius patri misero fuerat videre trucidatos, quam inedia afflictos, prius lanceae genitorem perfodiant, prius fulmina crement, prius maria submergant, quam vestrum illum quem anima mea abhorret aspiciam finem. Vae! sic erit: hoc unum jam restat mihi solatium, mors mea praeibit, liberabit me a conspectu vestrae aut mucro, aut laqueus. Sed miseremini, o cives! intercedite pro innoxio, vel certe puniar ego ut nocens, dum mea famis tormento non crucietur familia.» LXIII. -Proditur civitas. [0536A] Multis ad hunc modum ille miserabiliter, sed inutiliter effusis, spernitur, irridetur, repellitur. Commissa ei fuerat ab obsidionis exordio turrium unius custodia, longe ab exercitu in angulo civitatis ad zephyrum supra montem sitae: hujus proximam inferiorem fratri ejus custodiendam Cassianus tradiderat, ut dici posset sorores duas duobus fratribus esse commissas: nec tamen incaute hoc, vel casualiter actum est: prudenter longe a Christianis deputati sunt custodes, qui aliquando fuerant Christiani, hoc provisum est et hoc actum. Sed ubi alter fratrum ille repulsus objectum se contumeliis videt, nullo intercedente, nullo miserante; saluti propriae consulit, generali civium perditione suas ulturus injurias. [0536B] Sopitis nocte intempesta excubiis, de muro cui junctam turrim observabat, funem demittit, per hunc gemino comitatus pignore descendit, longo fatigatus circuitu ad Boamundum tandem pervenit. Eum inter caeteros quasi principum principem orientalis ille populus arbitrabatur, quod olim Wiscardo Graeciam debellante, Boamundi fama terruerat Graecos plurimo certamine gloriosa: extunc factus Asiae celebris, nunc quoque omnium dominus putabatur. Sed jussus ad quid venisset exponere Armenus: urbis introitum pandere se paciscitur, diem statuit et horam, locumque aditui opportunum. Mox filiis obsidibus ultro oblatis, datisque, solus ad funem revertitur, comitantibus tamen impellentibusque ira, audacia, spe, timore, sursum facile volat.