Latin
1.150 to 1.153
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.150-153
Not analysed yet
LXXII. -Christiani urbe potiti ab infidelibus innumeris obsidentur. Dies illa dies gaudii fuit, at crastina moeroris. Corbozan regis Persarum dux cum quadringentis millibus equitum adest, urbem obsidet, inclusis mortem minatur et carcerem. Haec audiens Blesensis comes, quantum licet maturat fugam, instar victoriae reputans, si evadere datur sociis, praesentibus [0541D] morti addictis. Igitur Graeciam versus revertens, imperatori Alexio apud Cuthai civitatem Lyciae obviat cum Graecis centum millibus in auxilium Francorum festinanti. Veniebat cum eo Guido Boamundi frater, et quidam alii Francorum nobiles circiter decem millia armatos habentes. Cum ergo de obsessis Francis, de obsessoribus Persis imperator a Stephano rumorem accepisset: fama est primo eum voluisse succurrere, sed ejus qui incitare debuit, verbis revocatum, cessasse. Respondit Stephanus, aiunt, de Persarum numero consultus; si, inquit, domine mi, exercitus hic tuus illi pro esca daretur: non sufficeret ut unusquisque modicum quid accipiat. Territus verbo imperator, in Graeciam refugit, oppida, rura, casas per quae redit incendio vastat, post se [0542A] populos trahit, ne forte suis ipse alimentis hostem pasceret instantem. Voluit Guido, vixque retentus est, quamvis Graeco destitutus auxilio, Christicolis opem ferre inclusis: sed eodem quo imperator dehortante retrahitur. LXXIII. -Dira fame affliguntur Interea septos hostili milite Francos,Moenibus inclusos, Persarum spicula passos,Dira fames cruciat; res dura, sed asperior spes. Nulla quies miseris: hinc monte pluente sagittas,Illinc planitie, cohibent hanc murus et unda. Montem nihil horum: mons pervius incitat hostem. Ergo dies bellum, bellum nox excit opacaSumma tenent Turci, defendunt ima Latini. Adversum innumeras stat lancea pauca sagittas, [0542B] Dispar certamen, numerus, vires, locus, arma; Omnia disparia, praestant haec omnia Turcis. Tantum animi Francis animis praestantibus, omnemTristitiam pellunt: superant quibus omnia praestant,Consilium faciunt, qua declinare laboremArte queunt: oculique leves inducere somnos.