Latin
1.154 to 1.159
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 1.154-159
Not analysed yet
LXXIV. -Resistunt et propugnacula instruunt. Caementum, lapides, perpendicula, artificesque,Funes, vasa, dolabra parant; cunctisque paratis,Nocturni fabricant, bona res, lucem tamen odit; Exit opus noctem, redeunt in luce sagittae,Lancea stat contra, dumque instat, fabrica surgit. Dum refugit, cessat; sic fortunam inter utramque. [0542C] Construitur murus, Turcis descensibus obex,Si sit opus lignis, ut materiam petat ignis; Illuc ad sparsas juga mitte bis octo sagittas,Accipias reduces fluidos sudore jugales. Nemo redit vacuus, pharetras implere paratus; Ergo aliquam nactos, sed vix utcunque quietem: Serius infigunt jam Partica spicula Francos,Jam versant alias alio discrimine curas,Omnimoda populus lacryma, anxietate, labore,Plagis, esurie, curis, algore, calore; Quod poterant avidi carpebant nocte soporem. Ille loco panis ventres pascebat inanis. LXXV. -Dum indulgent somno hostis instat. Dum gens stertebat, murus custode carebat: [0542D] Nam, sic vulgus ait, male servat qui bene stertit,Cujus erant summae latebrosa palatia causae,Vicatim clamans, o surgite, surgite, praeco; Hostis adest, turres ascendit, jam tenet urbem: Vos quae pigra quies? miseri succurrite vobis. Haec dum clamat, ad haec clamata ita surgitur ac siIsmarus et Rodope, quas durat Thracia rupesSurgere jussa forent, jussi clamoribus iisdem,Hinc proceres statuunt latebrasque sedesque cremare: Aedibus accensis, custodes murus habebit. LXXVI. -Robertus urbem incendit ut mox adsit miles. Flandrigena huic operi Robertus adesse monetur: Impiger ipse pigros celer excit, et hac ope tardos,Ne pereant magni, dum tractant otia parvi [0543A] Fit quod dictum est, urbem Robertus et igneVastat, et urbanos dum servat moenia salvat. Si recte memini, Provincia miserat illos,Quos umbrae pigros, celeres flamma addita fecit; Illa secus montem, sed non tamen in pede montis. At vicina pedi gens atria maxima habebat,Primos introitus portis sortita reclusis,Primo quas placuit summas elegerat aedes,Principis hinc etiam Raimundo contigit aula,Inde quies genti partim aegra, superbaque partim: Ast ubi Vulcanus depascit culmina, surguntQui pigritabantur, piget indulsisse quieti. Currunt ad muros, propter tentoria figunt. Pars tegetes fabricant, sic proxima perditioniMoenia servantur, sic damnis damna levantur, [0543B] Sic generale malum cessans, in particulariSancit quod legitur: dolor est medicina doloris.