Latin
101.1 to 101.3
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 101.1-3
Not analysed yet
Caeterum ubi ferrum ferro illisum tinniit, aures simplicium arrectas idem fraudis commentor, sublata [0556A] lancea, his implevit: «Ecce, ecce quod coelum promisit, quod tellus conservavit, apostolus revelavit, oratio populi contriti impetravit.» Vix haec fatum foras extrahunt, hymnis et canticis lanceam prosequuntur, muneribus donant, auro involvunt et palliis. Haec Raimundus et qui ei favebant concinnabat: sed et aliarum partium rudis simplicitas oblationibus deserviebat; ante victoriam quidem instanter, post eam vero multo instantius, quasi trophaei gloria praelatae in bellum lanceae juxta Provincialium clamorem foret adscribenda. Igitur Raimundi ampliabatur fiscus, extollebatur animus, insolescebat exercitus. Favebant ei de principibus aliqui, quos ipse modo blanditiis, modo obsequiis sibi allexerat. CII. -Boamundus fallaciam suspicatur in lancea. [0556B] At Boamundus, ut ipse non imprudens, rei seriem scrutatur, quisnam somniator ille esset, quibus populum ambagibus involvisset, quem fossoribus locum significasset, utque ipse insiluisset, fodisset, invenisset: statim fallaciam deprehendit, inventionem irritam, inventorem conjecturis falsificat argutis. «Pulchre, inquit, commentum est beatum Andream apparuisse homini, quem audio cauponas frequentare, fora praecurrere, nugis amicum, triviis innatum. Honestam elegit sanctus apostolus personam, cui coeli panderet arcanum: nam de loco, cui fictus non patet locus? si Christianus abdidit, cur altaris proximi latibulum declinavit? aut si gentilis [0556C] seu Judaeus, cur intra parietes ecclesiae? cur secus altare? quod si neutri, sed fortunae ascribitur; apud quem historiographum venisse Antiochiam Pilatus invenitur. Scimus nempe et lanceam fuisse militis, et militem Pilati: at vero placet quod sequitur: quod audio inventorem illum, laborantibus frustra fossoribus, insiluisse, concessumque uni esse in tenebris, quod multis palam est negatum. O fatuitas rustica! o rusticitas credula! o credulitas facile convincenda! Esto, personam honestas, locum vicina crucifixio roborat: non satis vel haec novissima hominis illius fraus patet: si pure, si simpliciter in via Dei ambulasset, si advocato sibi in apostolo confidisset, non ferret ipse inventioni suae testimonium, sed mereretur alienum. Nam quid tantae illi [0556D] contumeliae rependam, quod nostram quae de sursum est descendens a patre luminum victoriam, ferro suo Provinciales deputant? Deputent ipsi suam comes cupidus, et vulgus stolidum: nos autem in nomine Domini Dei nostri Jesu Christi vicimus et vincemus. Haec Boamundus et cum eo qui summatum subtilius discernebant Normannus et Flandrensis comites, Arnulphusque vicepraesul et Tancredus.