Latin
92.14 to 92.17
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 92.14-17
Not analysed yet
XCIX. -Discordiae origo. Ad hujus odii fontem recurrere libet, quo minus aestuantis impetum fluenti derivantes miremur. Dum adhuc Antiochia Galliae principibus clausa resisteret, [0554C] Boamundi atque Raimundi ministros media intercurrit discordia. Frumentatum utrobique missi, annonam simul inveniunt et pugnam; ferro ceres dividitur, sauciant tanquam territae ambae partes, saucii populus uterque domum revertuntur. Viso famularis turbae sanguine principes turbantur: et si quando similis occurrerit casus, sauciorum animos ad talionem accendunt: in castris tegendum fore ignem praecipiunt, extra turbine rapido flammas suscitandas. Jussum hoc aures patulae libenter admittunt, quas difficile erat revocare prohibitas. Ubi ergo exinde major alterius partis turba minori alterius onustae obviasset, depositis illico oneribus victualium, onerabantur colla procellis alaparum; sicque editior viribus, spoliis gaudebat: impar autem [0554D] aliis non sibi desudasse lugebat spoliatus: qui alterutri linguae consonabat, modo cum ea verberabat, interdum pro ea innocens verberabatur. Narbonenses, Arverni, Wascones, et hoc genus omne Provincialibus: Apulis vero reliqua Gallia, praesertim Normanni conspirabant. Britones, Suevos, Hunos, Rutenos et hujusmodi linguae suae barbaries audita tuebatur, et hoc quidem extra muros. C.- Commentum de lancea Domini. In urbe quoque non effluxit seditio, sed affluxit: cum enim in supradicta fame populus turbaretur obsessus, surrexit de gente Raimundi versutus mendaciique commentor Petrus, qui salutem populi revelatam sibi praedicaret hoc modo: «Apparuit, inquit, mihi semisopito beatus Andreas apostolus, atque [0555A] hoc auribus meis praeceptum indixit: Surge, et annuntia populo laboranti consolationem coelitus elapsam, quam lateris Dominici perforatrix lancea conferet inventa: ea intra basilicam beati Petri sub terra latet: tu in tali loco (et locum designavit) pavimentum solve, ibi fodiendo annuntiatum invenies ferrum. Ubi ergo armorum horror ingruerit, illud opponite hostibus; in eo vincetis. Experrectus delusum me a somno arbitrabar, nec palam feci in perpetuum taciturus, nisi secundo et tertio commonerer: tenebat me rursus secundae noctis quies, cum rursus idem apostolus redit, ipsum idem quod prius ingeminans, sed increpanti similis et irato. Quare, inquit, contempto me siles? multorumque salutem unus moraris? Clamavit ad Dominum populus, et exauditus [0555B] est, et adhuc eum tua negligentia facit quasi neglectum: festina igitur quantocius hoc corrigere, ut possis vivere. His perterritus, ubi somnum evasi, jam simul certior factus sum et sollicitior: adhuc tamen ambigens clamne facerem, an palam: in hac cura totum transegi diem, et bissem noctis orationi et jejunio vacans, postulansque a Deo vicem tertiam, si duae ab eodem fuissent. Bis acclamaverat auroram gallus, cum vix tandem sub cantu tertio fessos artus sopor alligat: nec mora, qui primo, qui secundo venerat, illico tertiat vicem, semper terribilior, semper imperiosior, Surge, age, inquit, ignavum pecus, canis mute, mora salutis, cunctatio triumphi, damnum civium, hostium solamen; timore illic trepidasti, ubi non fuit timor: ubi est, illic non times. Restabant [0555C] adhuc minae et jurgia, cum prae timore exterritus spiritus minis subtraxit se et sopori. Sudor pariter tremorque simul corpus alternabat, ac si latus alterum torreret ignis, alterum in glacie rigeret. His gradibus ad docendum veni quod didici: vos autem, patres ac fratres, ne tardetis rei sinceritatem experiri: superest mihi locum designare, vobis suffodere.» Qui rumor ubi Raimundi auribus est illapsus, statim concione habita, Petrus ad Petri basilicam vocatur, locum rogatus, sicut finxerat prius, altare significat, fodere monet; utque pondus verba habeant, vultum etiam fingit. Foditur ergo, nec proficitur, suffossa humus nequit reddere quod nec commissum fuerat, nec acceptum. Habebat autem ipse clam apud se cuspidis Arabicae ferrum, de cujus inventione [0555D] fortuita, materiam fallendi sibi assumpserat: Scabram quippe intuitus, exaesam, annosam, usui nostro forma et quantitate dissimilem, auspicatus est illico hinc fidem novis figmentis adhaesuram. Nactus ergo fallendi tempus, ligone arrepto, fossam insilit, conversusque ad angulum: «Hic, inquit, fodiendum est, hic latet quod quaerimus, hinc exibit.» Tunc saepius saepiusque ictum multiplicans, demissam fraudulenter a se lanceam fossorio illidit: cooperata est dolis umbra, umbrae populus frequens, frequentiae loci angustia.