Latin
122.30 to 122.34
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 122.30-34
Not analysed yet
CXXXVII. -Sententia procerum. Cumque haec verborum in auribus principum consonuisset dissonantia: ipsi jam ad aequitatem respondentis aequanimes redditi; sopita invidia, justitiam scrutantur. Medium quoddam inveniunt, quo nec frustra declamaverit Arnulphus, nec paratis proprio sanguine opibus frustretur Tancredus. Judicant ubera non debere relinqui arida, quae tantum lactis effuderint, cum praesertim Tancredi liberalitas aliis non desit ecclesiis: hanc praecipue quae indignum ditavit, debet et ipse versa vice fovere indignam. Quid plura? septingentis templum redonat marchis consilio principum Marchisides, non invitus: hoc medio conjunguntur qui abjuncti fuerant [0577D] viri: ambo conspicui, ambo ab humili potentes, ambo omnium invidia, cum neuter nisi forte alterutrum invideret. De quibus simile illi quod de Hectore et Aenaea edidit Mantuanus, confidenter et ipse protulerim. Si duo praeterea misisset Gallica tales Terra viros, jam dudum Gallos habuissent reges Memphis et Babylon: tanta enituit virtus in hoc facundiae, in illo audaciae, in utroque liberalitatis, discretionis, sollicitudinis, justitiae, prudentiae. CXXXVIII. -Franci sub Ascalone victores. Jam transierant post praedicta duae, et ab eadem quarta parasceve fulgebat, illa quoque geminavit laetitiam: quippe sub Ascalonae moenibus Francos [0578A] vidit victores. Turbaverat enim regem Memphios Hierusalem capta, hinc tota fremens Aegyptus equitum trecentis millibus sexagena cumulaverat, miseratque bellatum peditum numerus sicut maris arena. At ubi de adventu bellorum nuntiatum est Francis; illi velut a fame ad epulas occurrunt, fundunt nostri quod dictum est, et ubi dictum est, pauci multos: quo autem ordine, urgens jubet praeteriri Tancredus: indulget tamen Ascalonitas post victoriam vexillo comitis Raimundi elato, seque suasque turres substringere mancipatos; eo namque praeside, Davidica tutores suos immiserat illaesos, ex quo hujus viri fides in populo illo magna celebrabatur. Sed exorta in magistratu de magistratu lite; quod sortito regnum Godefrido [0578B] Raimundus nollet suffragari: urbs neophyta ad idolatriam redit, spretis comiti simul et jugo regis et subjugatorum habenis, quod nefas quidem expiari non habet; licet eumdem multa jam clarificent probe gesta, et maneant clariora; superba vanaque indignatoris contemptio praesens totum deturpat comitem et praeteritum et futurum. Heu miser! nescis, heu miser! quae vincula, quas strages innocentiae struis, dum stragis vinculorumque instrumentum Ascalonam solvis, nocentem non premis, jugum detrahis. Moestissima haec tuae indignationis dies infinitam ad posteros perniciem transmittit.