Latin
122.35 to 122.38
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 122.35-38
Not analysed yet
CXXXIX. -Tancredus oppidum Bezan munit. At Tancredus semper se transiens, semper de bono melior, semper Deo sublimante humilior: [0578C] quamvis opum adeptione templalium prae caeteris abundet; sub rege tamen novo militat, nec jugum indignans, nec solitudinem expavescens: in id enim summe miles militem redegerat haerentem abiens; ut congregatis omnibus, vix ducentae loricae Hierusalem tuerentur. E quibus Wiscardides circiter octoginta sibi ascitis, uberes praedas et frequentes undique corradebat, praedones ab urbe vigilanter arcebat, ditator civium, hostium pauperator. Ea nimirum sollicitudo virum impulit ad munimen oppidi quod nunc Bezan, olim Bezamis legimus appellatum. Locus ille ab Hierusalem remotus, non saxo, non palo, non aggere munitus: squalore suo terrebat indigenas, advenis nihil blandus. Nam praeter [0578D] caetera, populi frequentia circumfusi jam obsidebat innocuum, nocentem obsessura multo frequentior. Verum id ipsum providerat audacia viri, et quemadmodum venator nemus, aut dumeta auceps, noverat unde major praedae copia deberet avelli. Igitur Bezan vallo utcunque circumducto vestitum, caetera per circuitum municipia spoliat, arata disjungit, jugum a bove ad rusticum transfert, claudit mercibus vias, urbibus portas. Quibus plagis Caiphas afflicta, quamvis mari et turribus septa civitas, fatiscit tamen: primo quidem tormentis balearibus obruta, mox per funes, per pontes, per scalas immissos mucrones passa. CXL. -Boamundus et Balduinus Jerusalem pergunt. His diebus Boamundus et Baldoynus Gottifredi [0579A] regis frater, de quo supradictum est, votum eundi Jerusalem complere cupientes, cum non parva militum manu iter arripiunt: qui dum per vallem Camelae et Damasci viciniam, nec non per Caesaream Philippi incederent, mirabile dictu per medios hostes, qui circumquaque exploraturi discurrebant, liberi transierunt: erat autem quadragesimalis diei tempus. Qui cum Jerusalem properassent, gaudia ibi paschalia cum rege Gottifredo celebrarunt. Quo videlicet tempore Daybertus Pisanorum episcopus vir in litteris potentissimus atque eloquentissimus; qui in multis navibus Joppem aggressus fuerat, eodem Boamundo juvante, in patriarchatum Jerusalem sublimatur. Arnulfus autem magnae indolis vir, quanquam dignitatis hujus electione donatus [0579B] fuerat, tamen libentissime annuit, sperans Christianitatem ibi magis in illo quam in se profuturam. Ordinantur ibi quatuor episcopi, scilicet Roggerius Tharsi, Mamystae Bartholomeus, Bernardus Artasii, Benedictus Edessae, qui cum Boamundo et Baldoyno in presbyteratus officio positi venerant. Expleta itaque solemnitate paschali, Boamundus cum tribus suis patribus revertitur, reddens singulis civitatibus praesules suos. Baldoynus quoque cum suo archiepiscopo Benedicto Edessam, cujus ipse comitatum tenebat, rediit.