Latin
122.55 to 122.58
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 122.55-58
Not analysed yet
CXLIX. -Captivus ducitur Balduinus et Benedictus archiepiscopus qui a Tancredo liberatur. At Edessani subito pereunt, nec sua, nec se tueri licet; capitur Balduinus, vinctusque abducitur; Benedictus quoque infelix archiepiscopus captus trahebatur, imposita humeris geminorum sarcina clavengorum. Is cum ante aciem Tancredi duceretur: Tancrede! Tancrede! fer opem exclamat, moveat [0585B] te miseri poena Benedicti. Auditus est clamor, atque ubi, cujus esset, Marchisides agnovit; illico incurrit, liberat ac reducit, liberatum multo restituit, propter se dicit assistere, trementem solatur, praesente se docet nihil esse timendum. Dehinc ardenti hostes aggredi, vesper obstat, militiaeque dehortatio, noctis viciniam adesse objiciens: eadem objectio Boamundum tenet; placet in crastinum bellum differre. Interea noctis caligo orbem involvit, dispositis excubiis, principes corpora dant sopori; at vulgus, et quos non alebat curia, fugae invigilant . CL. -Christiani fugam capiunt. [0585C] Obstabat fluvius reditui, unum duntaxat habens vadum, reliqui cursus ripas prominentia sua impervias, illam quasi portam unicam vigiles observabant: ne per eam genti exterritae refugium pateret. Igitur tentatores fugae dum pauci sunt, vado arcentur: ubi multi, nequeunt arceri. Contemnitur edictum principis, ubi populum conturbat formido mortis: rumpunturque claustra prohibita, cum multiplicatur exundans turba. Sed et alii aliorsum a ripa ad ripam ligna trajecerant, quibus pro ponte utebantur: custodes itaque cedunt coacti, Boamundum excitant, custodiae vim illatam quaeruntur, fugam produnt, Tancredum quoque jam excierat rumor, parant reditum ambo, derelictos se a populo conspicantes. Aliis festinare libet ac praecurrere, [0585D] Tancredo subsequi ac morari: ipse pro muro secuturis hostium telis opponitur, alii fugam maturant; ipse frenis, alii calcaribus utuntur. Misertus est tamen plebi suae Deus. Turcis fugitur ignaris, illos habebat sopor altus; dum fuga vigil calles supellectile ornat pretiosa: abjiciunt vestes, papiliones, vasa argentea aureaque, et quidquid grave est fugamque moratur: ipsa etiam vitae praesidium arma. Imber male fecerat vias, pulverem in lutum converterat, equi et pedi lubrico, et caudae sarcina tardabantur. Aderat Bernardus patriarcha, et ipse cum fugientibus fugiebat, et mula ejus lutosa cum tardis tardabatur. Nemo eis instabat, instantes tamen strictis [0586A] ensibus, arcubusque intentis infinitos videre videbatur. Quam turbatus erat a timore oculus ejus, non minus interiore exterior! Igitur consortes fugae rogans rogat: «Audite, filii, audite patrem, abscidite hoc quod a puppi pendet remigium, non modo cursum non moderans, verum etiam tenens; abscidite, inquam, non erubesco in tempestate hac jumenti tergum premere decurtati, dummodo levati; abscidite, sic peccata vestra Deus abscidat, ego autem abscissoris omnia absolvo.» Multi obseratis auribus transeunt, timor caecus aures obserabat, ne minis alium miserebat, adeo sua singuli affligebantur miseria: jam rauscerat clamando, cum a milite confuga, tandem remedium accipit, remissionis tamen praescriptae commercio. Absolvuntur scilicet [0586B] duo in facto uno: miles a noxa, jumentum a cauda; miles dum caudam metit, in benedictionibus seminat, metit quoque de benedictionibus: dum ei patriarcha ore et corde et dextra benedicit. Messor itaque cum simul et caudam et benedictionem messuisset, ad usque Edessam exinde sociat, cum eo currit cui facultatem currendi reddiderat ereptam.