Latin
122.59 to 122.63
Raoul of Caen, RADULFUS CADOMENSIS (c. 1080 - c. 1120) GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA 122.59-63
Not analysed yet
CLI. -Servanda datur Edessa Tancredo; hostes, captis vicinis oppidis, Arthasium ingrediuntur. Populus quoque reliquus illuc conveniunt, et qui primatum obtinebant, postremi. Illic etiam conferunt quem Balduino debeant creare successorem, qui suae tantae molis pondera valeat sustinere. Tancredus eligitur dignus, ipse manet et regit: Boamundus vero Antiochiam remeat. Igitur divulgato [0586C] per urbes finitimas Francorum damno, Cylices, Syri, Phoenices exsultant, subacti pariter atque subigendi. Hi metum de corde excutiunt, illi de vertice jugum. Tharsum, Adana, Mamista in jus suum revertuntur, Graecos suscipiunt, nostrates extrudunt. Turci ingrediuntur Arthasium, totam usque pontem Farfar viciniam populantur. Postremo naves Graecae quam maxima multitudo Laodiciae portum replent; et ipsae armis plenae non minus fabrilibus atque bellicis bellum simul gerentes et fabricam. Caemento caementariisque advectis, fabricare incipiunt; saxa poscentibus parietinae abundant, munitur portus, surgit fabrica. Vix Boamundus rumorem acceperat, cum imperfecti operis spe impulsus, adventans omnia [0586D] invenit imperfecta. Stabat supra portus portam antiqua turris de nomine sancti Eliae cognominata, solius interstitio portus a novo opere abjuncta. Hanc quoque muniunt Graeci, et castro suo continuant, fabricato arcu super portum, usus gratia inter se ab hac praevii ad illud, et muniminis firmi ad remigium hostile arcendum. CLII. -Boamundus revocat Tancredum. Videns Boamundus omnia adversari, Antiochiam revertitur, moxque de statu principatus sui in commune tractare disponit: Tancredum revocat, cui cum partiatur curas, apprime necessarium: vocatus ille nil pigritans adest, qui nihil unquam pigritando [0587A] fecit. Habita itaque intra beati Petri basilicam concione, Boamundus sic orditur: «Magna opus est, o proceres, hac in tempestate providentia, quam si negligimus, perimus. Invaluit contra nos gentilitas, vias nobis circumcirca obstruxerunt Graeci et Turci: geminas totius orbis opulentissimas exasperavimus potestates; Constantinopolim et Persida. Oriens nos per terram territat, occidens vero et terra et mari: nam ut alia omittam, Arthasium hactenus Antiochiae clypeus fuit, modo arcus intendit, modo in nos acuit sagittas: nos pauci sumus, et tamen semper de paucis fimus pauciores: valde imminutus est numerus noster, ubi unus est amissus comes Edessanus. Proinde vigilate, considerate attenti, quid in tanto rerum cardine sit agendum; [0587B] ego quod sentio breviter exponam. Expetendae sunt nobis vires transmarinae [al. transalpinae], Galliarum populi concitandi, audacia illa aut nos liberabit, aut nulla. Utimini me, me, inquam, hoc in negotio ministro; ego pro salute vestra non recuso laborem, gratissimus est mihi meus ille labor, per quem vobis paretur quies.»