Latin · Dactylic hexameter
RAPHAE
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 16
Unproofread scanNot analysed yet
Libertate dolent servas solatur at illos
Indulgentis heri condita lepore potestas,
Et victoris amor: simili discrimine victos
Victoresque videt bellis utrinque remissis
Vna dies miscere epulas, Bacchumque ciere,
Et simul alternis fumum potare cicutis;
Mirantur bona nata domi, nec nota queruntur,
Et nebulas animi jucundis nubibus arcent.
Atque haec prima fuit mortales stirpis in usus
Notitia, haec late noti cunabula fumi.
Iam quae vis lateat plantae, quibus apta bibendo
Corporibus, quibus &pugnet contraria morbis,
Musa refer, geniumque novo concede labori.
In primis non una subest natura stupendo
In folio: adversis dives virtutibus omnem
Exuperare fidem gaudet, stirpesque beatas
Provocat: hellebori robur, rheabarbara duras
Solvere nata alvos, facientem gaudia vitem,
Balsama vulneribus laudata, fabamque suillam,
Nepenthesque animi mulsum, gravidumque papaver.
Magna Dei virtus, quae tot miracula rerum
Seminis exigui tantillo cortice clausit
Quod licet haud superet cineris, vel laevis arenae
Fallentis digitum &numerantia lumina, molem,
Mox dabit ingentem frondoso tegmine sylvam,
Et certa in dubijs promet medicamina morbis.
Quod si quis tantas rimari indagine causas