Latin · Dactylic hexameter
RAPHAE
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 17
Unproofread scanNot analysed yet
Aggreditur, multum immani sub pondere sudet,
Seu diversa Salis mirae substantia plantae
Compositum esse dedit, multis &dotibus auxit,
Seu simplex varijs obnoxia casibus una
Materies alios pro mole &tempore vultus
Induit, atque aliter distincta in corpora regnat,
Naturae latet in gremio, nec cernere pronum est.
Si tamen exemplis libeat velut indice filo
Ire per anfractus dubios errore viarum,
Inque sibi similes Totum dissolvere partes,
Forsitan occurret, quo mens placata quiescat,
Et si non verum, at veri illucescat imago.
Quicquid inest rebus sapidum, discernere gustus
Quod valet, id salis omne solet de nomine dici
At gemina est natura salis; vel funditus haeret
Corporeae moli, ad superas nec tollitur auras
Suppositis flammis, cineri sed figitur acri;
Dictus &hinc fixus: levior vel ab igne solutus
In sublime volat fumo sub vectus amico,
Accrescitque apici in morem fuliginis atrae;
Inde Sophis à re sal ille volatilis audit.
Hic aliud memori occurrit ratione tenendum,
Viscera quod terrae salibus praegnantia multis
Stirpibus innatis faecunda alimenta ministrant,
Vt sua cuique trahit proprium natura fluorem.
Fructibus hinc sapor accedit, hinc floribus omnis
Spirat odor, retinentque sui vestigia succi.
At tellure latent penitis confusa cavernis
Sulfurei latices, nitri glacialis amaror,
Lethale arsenicum, flammis affine bitumen,
Argenti liquor in faedam resolubilis auram,
Chalcantumque acidum, linguaeque astrictor alumen,
Atque alia innumeros factura elementa sapores.
Si quis jam excutiat prolixo carmine, de tot
Principiis, cui accepta ferat sua munera Paetum,
Comperiet tanto dignum sudore bitumen,
Cuius in eximia species supereminet herba,
Pingue, olidum, acre, tenax, nitro sublime volanti,