Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECVNDVS
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 27
Unproofread scanNot analysed yet
Subrisit Pelias: narem compescuit Idmon;
Euuius increpuit nutu, &sermone benigno
Non bene constantis vultum firmavit amici.
Euge virum: ut vero placuit liquor: ille subaudax,
Fronte supercilioque ad verticis ossa retractis,
Est bonus iste cruor, quocunque e gutture fluxit;
Vix melior pueri imberbis, si quis mihi porro
Praebeat, haud verear patinam sorbere secundam.
Quod poscis dabitur: sed pocula jungere poclis
Et turpe &nocuum. nescis bone, qualis in isto
Sanguine saevitia est; proprio te discere damno
Non patiar. forte ex alijs sine crimine nosces.
Vt vero patrias crassae caligine mentis
Ignoratis opes! hebeti tam grata palato
Munera succiso de cortice sufficit arbos
Obvia, nec sumptu, multo necemenda labore
Sponte suos praebet lanianda securibus artus,
Fundit &aeternos redivivis fontibus amnes:
Cedite, legitimos terrae bona vertite in usus
Ducite nec pulcrum humanis pinguescere venis,
Et terrae sinibus serpentum more latentes
Luce, virisque procul naturae extinguere lumen:
Sunt vobis hominum vultus, sunt pectora, nec men
Degener, intrepidaeque animis ad praelia vires.
Tot bona cur tumulo infoditis? de fronte character
Humana perijt, nec quamvis sanguine pastis
Sanguineus color est. tumido sed luridus ore