Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECVNDVS
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 31
Unproofread scanNot analysed yet
Si modo quis constanter amat, nec jurgia curat
Conjugis in fumum insontem maledicta vomentis,
Oscula quod vitiet, nitidas &conspuat aedes.
Vir fuit antiquae fidei, nec moribus asper,
Aequoreas habitans morboso in littore sedes
Labe nova infames; quos ceperat acre venenum.
Frendebant medio terebrati abdomine, mox ut
Repserat extremos morbi violentia in artus:
Tensa velut valido membra omnia fune rigebant,
Nec vis ulla super nec motus ulla facultas.
Ille malo arreptus, Phoebeas jugiter artes
Implorabat inops, dedit &medicamina Phoebus
Nequicquam, at solitis conatum lusit in herbis,
Donec inauditam melior fortuna medelam
Praebuit, &facili reparavit damna Tabaco.
Inde colit munus Divum, multosque per annos
Obtinet illaesam fumo constante salutem,
Cum prius incerto vitae, tremulisque lacertis
Importuna lues, necdum superata rediret:
Nempe salis pungens acies obtusa sopore
Desijt in molles mucronem intendere nervos.
Sic ubi radicem dentis deterrimus humor
Vellicat, ardentemque inflavit tubere duro,
Qualem offert nucibus conclusis simia, buccam,
Fumus in os veniat, parvoque ut tempore clausus
Manserit, extemplo, gemitusque tumorque recedent.
Sic aliae nigrant afflicto Scorpore pestes,
Quas