Latin
LIBER SECVNDVS
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 32
Unproofread scanNot analysed yet
DE PA
LIB. II.
Quas mala conceptae salsuginis aura creavit.
Labentes pluviae sublimi è fornice tecti
In teneros folles, quibus insita flamma movendo
Vivit, &in numerum flatu modulante, fovetur,
Densatae in media pendent regione, forasque
Ante, levis quam sit membrana arrosa, feruntur.
Quid referam tumidas fauces, laqueumque latentem,
Hellucum, &subitâ dubios vertigine gressus,
Clangosasque brevi minitantia flumina nares?
Omnia mulcentur fumo, si provida cura
Maturat, seras nec opem producit in horas.
Sunt, quibus occultis mordax contagio membris
Offecit, seu spurcities nitrosa canales
Raserit urinae, vel apertum faecibus anum:
Hinc quoque luctifico requiem sperate dolori
Qui matulae ingemitis, qui clavos inter acutos
Horrida Caucasei depingitis ora Promethei.
Non ego vaticinor, Parnassi aut somnia fingo;
Nota loquor, quaeque ipse prius crudelia sensi,
Quam facies Paeti mirandaque nota foret vis:
Namque (fatebor enim) luxu transacta juventus
Cum Baccho, Satyris, &suavi isto comitatu,
Hic illic vetulo rimas in corpore fecit,
Subjecitque malis, quae magna est nosse voluptas,
Sanasse utilior, nostroque probata periclo
Certius in populi juvat usurpare salutem:
Sed quia par cura est tristes expellere morbos
Et validos servare habitus, quae cautio sanis, Discite, quisve modus, nec enim omnibus omnia prosunt.