Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECVNDVS
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 33
Unproofread scanNot analysed yet
Oderunt alij natura, ut triste venenum,
Deficiuntque animo ad folij fumantis odorem,
Stulte alij damnant, novitas quia displicet omnis
Quod sine Paeto atavi meliores stirpe sequenti
Concessum à superis egere salubriter aevum.
Abstineant ambo: nec enim pugnare decorum est
Naturae, aut rectam invitis infundere mentem.
Si quis amat, sapienter amet, nec Simius alter
Consilio, &sine sine aliorum irrumpat in actus.
Sunt qui fumum ideo, ut potent tantummodo, potant,
VUrbanos inter ne non habeantur amoeni,
Prosit ne an noceat sibi sus deque ferentes:
Rusticus ille, malusque pudor: nam vel juvat haustus,