Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECVNDVS
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 42
Unproofread scanNot analysed yet
Agmina, &ore nigro jaculantes Daemonas ignem.
Quin etiam in subita sibi tempestate videtur
Aequore sorberi, &motis luctator in undis
Brachia anhelus agit, celsa modo rupe volutus
In mare collabi, sonitumque excire cadendo:
Latronum gladijs adigi. modo compede fracta
Adspicit exertis insurgere dentibus ursum,
Auxilium inclamat nonnunquam vocibus altis,
Interdum gemitu. donec formidine somnum
Excutiat, puncto necis experrectus in ipso,
Exanimis, gelido perfusus membra madore.
Longè aliter pictis nocturna aulaea figuris
Laetificat nostro eductus suffimine Morpheus
Sensibus internis Naturae congrua fingit
Privato &genio, quae quisque in mente revolvit
Luce vigil, vel amat, gratissima nocte recurrunt.
Aulicus, orator, medicus, mercator, agyrta,
Navita, piscator, miles, auriga, poeta,
Agricola, &pictor, cerdo, patronus, amator,
Sopiti peragunt consueta negotia, non ut
Sponte rudes cernunt dubitanti lumine formas,
Vel nuper natam per euntia nubila lunam,
Esse putant quodcunque vident. non segniter aurem
Incendunt dictis, atque enthymemata cudunt
Aedificant versus, clarè quos manè fatentur
Atque alia expediunt alij, ne somnia credant
Esse, nec affinem morti, nisi nomine, somnum.