Latin
LIBER SECVNDVS
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 43
Unproofread scanNot analysed yet
THORI
RIVII
Non lethaeus enim est opij sopor, omnia ferreis
Interiora ligans, immota ut lege, catenis.
Non etiam ambiguae turbatrix umbra cicutae
Sensibus injiciens illusis frivola vincla,
Quae nec mota tenent objectis membra figuris,
Nec penitus vigilare sinunt: sic altera Baucis
Et Philemon teneras caenati forte cicutas
Effossas in agro, quas falsi ab imagine formae
Crediderant siser esse, aut notae Baucidis herbam,
Postquam fessa humili posuissent membra grabato,
Nec vigiles, nec adhuc somni sub pondere victi,
Exiliere toro; prior haec, mox ille, vagatique
Atria per tuguri brumali nocte, rigentes,
Attoniti pariter, deliria mira stupentes,
Livida de trabibus retulerunt membra grabato:
At sopitus homo claro spiramine Paeti
Gaudia pacificae noctis transacta retractat,
Et vigil ad solitum redit aequâ mente laborem,
Si modò laudatum fuerit, non vile, nec arte
Fictitiumque dolis, namque omni electa Tabaco
Non eadem est bonitas: generosum ab origine prima
Asperum erit, densum folio, pullumque tuendo
Jucundum longè &late diffundet odorem
Permistum viola, aut aura radicis Etruscae;
Incensum referet gustanti rite palato
Aßyrium Asphalton, cauti vel Castoris orchin:
Quod folio tenue est, Autumni frondibus aequum